Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 131

Precedente Successiva

fame simul obruantur, et clamant mutuo sese admonendo, sicut et
nos cum quippiam praesenserimus, aut futuri eventus ingentis nuncium
acceperimus. Atqui cum ianua aperitur, fenestra domus clauditur
impellente aëre a ianua impulso, et tamen latet nos ista motio,
quae fenestram non latet, ut hinc intelligamus, quam multa in aëre latent
nos aliis praepeditos curis.
~ Vultures sagaci donatae sunt odoratu, quoniam cadaveribus vescuntur,
idcirco exhalationes ex mille miliaribus olfaciunt, propterea
quod aër commotus affectusque fertur ventis alio, propriave fluctuatione.
Notum quidem est in Physicis universum aerem perpetuo
motu ab Oriente in Occidentem ferri, sicut et mare; Aliis quoque
consimiliter insuetis agitari. Hi autem affectus feris noti sunt et piscibus,
nunciique. Sed cum adhuc pugnatum non est, et praeparationes
fiunt et consilia, aër patitur voces illas militares et consilia et negotia,
quoniamin [quoniam in] ipso et ipso fiunt. Itaque vultures sentiunt aëris
passiones, similes his, quae fieri solent, quando alias parantur bella, ergo
accurrunt ubi occisiones praetractantur, sicut nos cum videmus
bovem trahi ad macellum. Alcyones, qui in littoribus natura nidificant,
paulo ante percipiunt maris turbationes et tranquillitates, quoniam
ab aëre incipiunt. Calor enim lunae et stellarum et solis prius
afficit aërem, deinde Pelagum. Quapropter affecti quiete vel turbatione
aëris, cui spiritus ipsorum colligatus est, praevident eventus maris.
Pariter hirundines discedunt semper inde ubi frigus sentiunt, et
proficiscuntur cum sole nunc ad austrum, nunc arcticum, insequendo
amicum calorem, quo palam trahuntur, sicut et nos. Canes olfaciunt
valde, quoniam poros narium prolixos habent, et graciliter adapertos;
admittentes ad spiritum sentientem facile, quia tenuis valde
est, quemcunque vaporem. Omnis enim fera derelinquit vaporem,
fumum et motum, quacunque transit; qui communicatur naribus et
auribus canum: non autem nostris obtusioribus, ob cerebri copiam
et magnitudinem et narium obtusam brevitatem. At quidem plurimos
vidi homines, qui aliquam intrantes domum, subito olfactu noscunt,
ubi oleum latet, aut vinum, aut caseus; magis autem ignari, qui
magis ista attendunt. Equi nati ad bellum spiritu fervido odorantur
hominis flatum; et modicum quoque motum audiunt, sicut et lupi.
Aëris enim passiones illis innotescunt magis, spiritu duntaxat aëreo
praeditis. Equidem his exemplis hominis excellentiam et divinitatem
confirmo. Quippe qui omnibus imperat animalibus, quae superant
ipsum acumine visus, sagacitate odoratus tenuitate auditus, quin
et tactu, quod negat Aristoteles , sed vermiculi et aranea res minutas
tactu norunt, quae nos latent. Item divinant ea, quae pertinent ad corpoream
conservationem longe melius ut dictum est. Nihilominus
homo divinatione longe eminentiori pollet, eo quod praesentiscit et

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche